- ANTONGIL seu ANTONH AEGIDH sinus
- ANTONGIL, seu ANTONH AEGIDH sinussub Poli Antarctici altitudine 16. graduum, ad Austrum Insulae S. Laurentii, Incolis Manghabei. Magnus est, decemque milliarium amplitudinem habet: in eius extremo est insula parva, post maiorem sita, ubi statio navium secura, quôcumque flante ventô. Insula parva suos habet incolas, producitque fructus omnigenos, multaeque ibi aquae e montibus deflnunt. Populus est nigerrimus, eorum capilli pilique barbae non sunt crispi, ut verorum Maurorum, nec nasus, labiaque ita formata; audax est et robustus, ad pocula promptus, porcorum enim more se ingurgitant, inebtiaturque potu ex oryza et melle coctô. Potus hic certis tantum temporibus conceditur. Nulla alicuius momenti supellex in ipsorum domibus videtur: bibendo locô poculi longâ arunduine utuntur, quae obturamentô clauditur: quilibet habet propriam messem oryzae. Nudi incedunt, nisi quod corpus, linteô e subriliori cortice compositô, circumdant: componunt storeas elegantes, quibusinsident. Non omnes arma gerunt, immo nec ipsorum dimidia pars, armaque ipsorum sunt hastae 9. aut 10. pedum, et parmae ligneae. Circumdatur hic sinus oppidulis et vicis, estque navibus recreandis optimus. Natal. Metel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.